À Johann Georg Volckamer, le 6 novembre 1666
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 210 vo.
nostri Bibliopolæ, nec aliud ferè edunt quàm Comedias quasdam Gallicas :
à trib. annis lentè gemunt sub prælo, Tomi duo de Historia Regum
nostrorum, authore D. de Mezeray. Pervenit ad initia Henrici 4. et
hodie hæret circa ann. 1595 contumaci quadam valetudine præpeditus.
Si tantum Opus ad umbilicum perducatur, de eo Te monebo. A paucis annis
libelli multi de rebus nostris editi sunt in Hollandia, qui Regis decreto, et
Monachorum aliorúmq. intercessione, huc devehi vetantur : quos tamen vobis
facile est inde repetere. Mira sunt misera quæ hîc narrantur de
incendio Londinensi. De statu Europæ omnia sunt dubia : de me v. meóq. in Te
amore, numquam si placet, dubitabis. Vale, Vir Cl. et me amare perge.
Parisijs, die 6. Nov. 1666.
Tuus ex animo, G.P.