À Johann Georg Volckamer, le 22 septembre 1667
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 218 ro.
Cl. viro D. Io. Georgio Volcamero, Med. Doct. Noribergam.
Suavissimæ tuæ 24. Aug. sic breviter respondeo, Vir Cl. Pro Aristotele Gul.
Du Vallij optimæ editionis, accepi à D. Nic. Picques 33. libellas Turon.
quæ faciunt tres Ludovicos aureos, vulgò trois Loüis d’or, ou trois pistoles.
De duobus tuis fasciculis nihil adhuc quidquam audivi : utinam tandem
mihi reddantur : forsan alicubi hærent per viam propter milites : et hoc
prudenter : de quib. ut et alijs sequuturis solvam prout decreveris, per D.
Nic. Picques. Gratias ago pro Curia Nariscorum. De copijs vestri Cæsaris adver-
sus Regem nostrum in Belgio, videbimus anno proximo. Lugduni Celtarum
currunt sub prælo MS. Opera Casp. Hofmanni, apud Laur. Anisson, quæ utinam
tam benè probentur à vulgo Medicorum, quàm sunt optima, et Authore suo digna.
In Gallia nihil habemus novi de rebus Medicis : præ Bellonæ furoribus bonæ artes
hîc silent, ac penè torpent ingenia ; quamvis non desint fumivenduli Chymistæ,
et stibiales Chymicastri Empirici, qui nihil non pollicentur, ea etiam quæ fieri non possunt,
ut faciant rem, si non rem, quocumque modo rem : nimia certè sacræ Themidis
indulgentia : sed oportet hæreses esse. Eruditos illos amicos nostros omnes officiosissime
saluto. Pro ijs quæ debeo scribe quæso quid sit tradendum D. Picques. Vive, vale,
et me ama, Vir Cl. Parisijs, 22. Sept. 1667. Tuus ex animo, G.P.