Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 12

Note [u]

Ms BIU Santé 2007, fo 244 ro.

convenienti, à qua ut promptiùs feratur alvus, secundo
quoq. die per octiduum, addetur syrup. ros. solutiv.
℥jß. ubi cùm verò à postrema catharsi per aliquot dies
quieverit, nisi meliùs habeat, virésq. non reclament,
iterum eodem modo repurgabitur per tot dies continuos
quot ei tum temporis necessarium esse tecum reputabis, pro ratione
humorum quos deijci per alvum deijcient, et præsenti
virium robore. Calidiora et acriora medicamenta ei fu-
gienda censeo, ne camarinam moveant et crabrones
irritent. Sic præparato corpore descendat per aliquot
dies in semicupium aquæ egelidæ, fumo et odore carentis :
postea verò iterum recurrat ad majora præsidia, venæ
sectionem et purgationem. Hæc sunt pauca quidem, sed
probata et euporista quæ ceteris omnib. anteponerem
remedia, quib. si utatur vir clariss. speramus fore
ut singulari Dei beneficio, tam importuno et contumaci
hospite liberetur.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 12, note u.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8142&cln=u

(Consulté le 20/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.