Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 14

Note [s]

Ms BIU Santé 2007, fo 246 ro.

Consilium

Magnus est et periculosus affectus qui nobilem
virum malè habet, eóq. gravior quo à morbi diuturnitate
et malignitate fractæ et collapsæ vires vix unquam poterunt
ulla arte emergere, et bonis ægri rebus in integrum
regredi. Reliquiæ sunt luis venereæ, ordinarijs suis
præcrusorib. stipatæ, nempe ulcerib. et gonorrh.
virulenta, ad quorum curationem, frequentiums et immodicus si Dijs
placet
hidroticorum et specificorum usus, nimius
immodicus et
et salivatio per hydrargyrosin non pro languida
manu provocata, in intemperato et jam cacochymo
corpore provocata, novum incendium in visceribus
excitarunt, à quo tanquam ab equo Trojano
tot et tanta hodie prosiliunt et scaturiunt
g diversi generis symptomata : præsertim v. febris,
verè sympto-/matica, quæ sub vesperam unoquoq. die recurrit, omnium à
seroso et atrabilario succo per singulas alvi partes
diffuso, enata, ortum ducens, vix quæq. fixæ et antiquæ partium
alvinarum intemperiei accepta ferenda est. Surditas
et spirandi difficultas quib. 2 admodum premitur 1 sub
vigorem, soboles sunt mali huc illuc sese propagantis,
et remotas etiam corporis partes tandem infecturi
ac propagaturi labefactaturi, nisi 2 citò providentur,
1 arte et methodo, Phœbiq. potentib. herbis, cùm
intus lateat monstrum multiceps, caloris nativi
fontem ac thesaurum brevi deprædaturum et de
devastaturum. Ad cujus belluæ feritatem edormandam,
ægrum primò monendum censeo, vix ullam ei superesse
spem salutis si M doctiss. Medicorum qui valetudinem
suam moderantur, mandatis parere renuat ; et
ubi verò monitus, et 2 obsequentior 1 consilijs nostris
factus fuerit, hancce curationis methodum insequendam
censeo. Nisi à trimestri spatio (ex quo exscripta sunt
transmissa ad nos eruditiss. virorum consilia) ^ ægrum corpus-/culum in habi-
tum quasi hecticum vi et malignitate morbi deductus
fuerit, neq. æger corpusculum à legitima curatione abhorreat,


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 14, note s.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8144&cln=s
(Consulté le 08.08.2020)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.