Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé 2007) : 19
Note [v]
Ms BIU Santé 2007, fo 252 vo.
Ceterùm usus est toto febris decursu, vino, sed dilutissimo et maturo ; sitim, si-
quando præter rationem urgeret acriùs, fallebamus frustulis curtipendulorum
in aqua rosacea cum saccharo maceratorum, frustulis mali citrij sæpius
mutata aqua communi per horas duas macerati, et saccharo cum aqua rosacea
affusi, quo eius succi acuties, ventriculo inimica tolleretur ; cerasis conditis
et in aqua maceratis, castratisque suo saccharo, quod sitim facit, et oris
ac linguæ lentorem facit inducit. Is lentor oris, linguæ et sputorum, si quando
in febribus per se contingat, febris longitudinem pollicetur : Quibus in
febribus lentores circa dentes nascuntur, ijs vehementiores fiunt febres,
nempe nascuntur caloris magnitudine, et ardore pituitosam et crassam
materiam exsiccante. Ceterùm huic ægro numquam redierunt stata hora
paroxysmi febriles, etsi suo et recto die redirent, sed semper vel antici-
pabant, vel subsequebantur : præterea, cùm insomnes noctes duceret, nec
auderemus quidquam fronti et temporibus, metu cath catarrhi, cui erat ob-
noxius, imponere, illi somniferum potum siccum concinnavi : et verò ad fractas
ventriculi vires medicamentorum assumptione recreandas, hoc illi condîtum
hora una ante cibum suasi usurpandum.
Unius et eiusdem febris varius et multiplex potest esse focus, quod cùm contingit ;
ut est focorum varietas, ea debet esse propria vacuatio, nempe venosi gravitatis
per sudorem, cephalalgiæ per hæmorrhagiam, cardialgiæ per vomitum,
et non sit mirum tot aliquando in eam febrem incidere criticas evacua-
tiones, Medico ad naturæ imitationem inchoandas et perficiendas.