Note [d]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 439 vo.
Mag. Gulielmi Lusson, Doctoris Medici Paris.
qui obijt eo ipso die, 18. Novembris, anno 1610 :
et præsentibus Doctoribus distribui viginti
quinque libellas Turonenses, quas ipse
dum viveret, in eam rem, testamento, Scholæ
nostræ legaverat.
Disputationes Quodlibetariæ.
Die Iovis, 24. Nov. anni 1650. Mag.
Petrus de Beaurains, Doctor Medicus,
præfuit ordine suo, disputationi quod-
libetariæ, respondente Mag. Francisco
Landrieu, Laudunensi, Medicinæ
Baccalaureo, et fuit quæstio.
An sanguis sit animatus ?
Quæ quidem Thesis per multos dies
rejecta fuit à Decano, qui nolebat eam
probare duabus de causis : primò, quod
tota esset penè Pathologica et Therapeu-
tica, quæ merè Physiologica esse debebat,
hoc primo anno curriculi Medici Baccalau-
reorum ; secundò, quod ex industria malóque
animo facta videretur adversus usum phlebo-
tomiæ, summi et eximij in morborum curatione
præsidij ; quóque, tanquam çãåìïíéêù remedio,
quotidie, optimis ægrorum rebus, et admodum