Note [e]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 440 ro.
feliciter utuntur Medici Parisienses, ad omnium penè
morborum depulsionem : sed quoniam nulla alia
parata Thesis prostabat, ne diutius Scholæ nostræ
vacuæ ac mutæ remanerent ; resque mihi Decano,
erat cum Præside, viro cervicoso et præfracti ingenij,
passus sum tandem ut typis mandaretur, sed resecta,
ac in multis locis mutilata, et imminuta, atque
immutat, ijs præsertim quibus ipsam phlebotomiam apertè vituperabat.
Eodem autem die, pro laudabili Facultatis
consuetudine, recitata fuere nomina et cognomina
Doctorum regentium saluberrimæ facultatis
Medicinæ in Academia Parisiensi, per Ludovicum
de la Roche, majorem apparitorem, eo nempe
qui sequitur ordine.
Sequuntur nomina et cognomia
honorandorum Magistrorum nostrorum
regentium saluberrimæ Facultatis
Medicinæ Parisiensis, anno redemptæ
salutis humanæ millesimo sexcentesimo
quinquagesimo, die Iovis, 24. Novembris.Magister Ioannes Riolan, Antiquior Scholæ
magister, et regiorum professorum
Decanus.
Magister Dionysius Guerin.
Mag. Carolus Bouvard.
M. Renatus Chartier. Med. regius.
M. Ioannes de Gorris.