Note [ai]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 463 ro.
In hoc priore Decanatu Magistri Guidonis Patin, à die
Sabbathi quinto Novembris, 1650. ad diem Sabbathi quartum
Novembris, 1651. tres obierunt Doctores Medici, Collegæ
nostri, nempe
Magister Thomas Gamare, Parisinus, die Lunæ
17. Aprilis, 1651.
Magister Iacobus Cornuti, Parisinus, die Mercurij,
23. Augusti, 1651.
Magister Durandus Franciscus Yon, Parisinus, die
Veneris, 25. Augusti, 1651.
Eorum autem manibus, pro antiqua et laudabile pietate
Christianorum, parentavit Decanus, prout moris est in
saluberrima Facultate, per funebre sacrum, in Scholarum
nostrarum sacello, pro eorum refrigerio celebratum,
Pro Magistro Thomas Gamare, die Lunæ 24. Aprilis,
1651.
Pro Magistro Iacobo Cornuti, die Sabbathi,die
Sabbathi,, 9. Septembris, 1651.
Pro Magistro Durando Francisco Yon, qui obijt
Iansenista, apud virum pijssimum, sapientissimum
atque optimum, Magistrum Henricum du Hamel,
Doctorem Theologum, Socium Sorbonicum, et
Sancti Mederici Parisiensis Pastrorem sive
Parochumcum dignissimum, die Mercurij, 13. Septemb. 1651.
Est etiam observandum, me, initio mei Decanatus, mensis
Decembris die 20. anni 1650. recuperasse per amicum, virum
optimum, et Medicinæ Facultatis Parisiensis amantissimum,
duos Codices vetustissimos, ex Commentarijs nostræ
Facultatis, quorum primus continet historiam rerum
nostrarum, et acta saluberrimæ Facultatis ab anno
1395. excurrens usque ad annum 1434.