Note [d]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 478 vo.
regia Navarra, decretum fuit,
1. provocandum esse ad Senatum à sententia
lata per D<omi>num Bonneau, Procuratorem
regium, quâ jusserat fieri quatuor Iuratos perga-
menarios, (quod fit apud alios artifices urbis
Parisiensis,) contra consuetudinem, cùm ista
creatio 4. Iuratorum pergamenariorum, sit
patrimonium ipsius Academiæ Parisiensis.
2. Adeundos esse Dominos Triumviros
regios, au parquet, monendósque esse de
novo quodam Decreto Inquisitionis Romanæ
per vicos nuper à nebulonibus quibusdam,
vulgò colporteurs, publicato, hoc procurante
Nuntio Apostolico, adversus libellum dictum
Le Catechisme de la Grace, contra
Senatuconsultum Parisinæ Curiæ latum
anno 1647. Ille Catechismus, liber optimus,
auctorem habet virum eruditissimum et
præstantissimum, Magistrum Matthæum
Fedeau, Doctorem Sorbonicum.
3. Monendos esse Gymnasiarcham et
cives Vitriacenses, Academiam Parisiensem
nolle admittere, tantum abest ut expetat
vel exoptet interventionem in eorum gratiam,
Academiæ Rhemensis, p<ro>pterea quod malè
audiat in Senatu Paris. Academia
illa Rhemensis, in causa ejusmodi civium