Note [h]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 480 vo.
verbis conceptissimis aperiret quid ab Academia
postularet.
3. Actum fuit de intercedendo nomine Academiæ,
quibusdam articulis impetratis à Syndico Biblio-
polarum, dicto Matthæo Guillemot, super
reformatione rei librariæ, et artis typogra-
phicæ : imò quoque petendum esse supplicem
quendam libellum, vulgò requeste civile, per
quem intenderet Academia, et sese opponeret
Senatuconsulto quod ipse Syndicus jam
obtinerat, per D<omi>num Coquelay, magni
Ordinis Senatorem.
Die Sabbathi 18. Febr. 1651 in comitijs
Academiæ extraordinarijs, decretum fuit adeundos
esse Principes Serenissimos, eósque
salutandos pro restituta libertate ; felicique
in Urbem reditu : quod factum est die Lunæ
sequenti, 20. Febr. hora 1. pomeridiana,
in ædibus Condæanis, ubi benevolè fuimus
accepti, ab utroque Principe, Condæo et
Contio fratre.
Die Sabbathi, 4. Martij, actum fuit
de reprimendis quibusdam Hibernis, nempe
Nic. Poreus, Nugen, Medo, et alijs, qui
rogante quodam libellorum supplicum Magistro,
dicto de la Bidiere, animali Loyolitico, et
vigentibus duobus Loyolitis Patribus,