Note [o]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 484 ro.
quatuor Professorum, sive in nobis liberandis ab ære alieno,
quod est sex millium librarum Turonensium, jubente
Rege conflato in obsidione Corbeïensis, anno 1636. et in
obsidone Parisiensi, anno 1649. à principe Condæo, et
iniquissimo Regni Administro Iulio Mazarino Italo,
S.R.E. cardinale. Cujus meæ supllicationis
rationem habendam esse censuerunt quotquot
aderant ex Academia selecti viri.
Die Mercurij, 31. Maij, 1651. in comitijs extra-
ordinarijs Academiæ, decretum est unanimi consensu
Decanorum et quatuor Procuratorum, condendum
esse novum Decretum adversus ordinem Theologorum,
qui nuper Hibernis, de quibus suprà, favendo,
quoddam decretum multiplici nomine vitiosum
adversus amplissimum rectorem protulerat, typis
mandari curavebat, pro foribus gymnasiorum et
per Academiæ compita, contra morem et legem
affigi voluerat, etiam cum Regis privilegio, ad
quod impetrandum haud dubiè fucus factus fuerat
Dom. Cancellario, etcæt. ejusmodi Decretum esse
significandum die sequenti primo mensis Iunij,
decano et Syndico Theologiæ, totique Ordini in
Sorbona congregatis, per duos apparitores nationis
Gallicanæ, et duos alios comites, rei illis gestæ
testimonium reddituros, nempe bidellos Iuris Can.
et Medicinæ, etcæt. Hoc ipsum Decretum typis