Note [p]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 484 vo.
quoque esse mandandum, gymnasiorum foribus
affidendum, et per Academiam spargendum, ut
suum fecerunt Theologi, Hibernis faventes, et
doctrinæ Divi Augustini adversantes.
Die Sabbathi 3. Iunij, 1652.1. auditus
fuit D. Pithou, Senator Paris. vir eximius,
postulans ab Academia, ut pecunia à se
Academiæ debita, à D. Dacolle Academiæ Quæs-
tore, jussu ampl. Rectoris, decanorum et 4.
Procuratorum reciperetur. Duas alias conditiones
subjecit, quæ nobis absurdæ et odiosæ visæ sunt.
Censuimus omnes de illa re gravissimi momenti
consulendos esse Patronos : ideòq. eos esse
convocandos in diem Sabbathi, in comitijs
extraordinarijs, apud D. Rectorem, die decima
Iunij, horâ 2. pomeridianâ, nempe DD.
Philippum Pietre, Defita, Labbé et Mareschaux :
quorum judicio istud negotium perficietur.
Die mercurij 7. Iunij, 1652.1. apud Mathu-
rinenses, electus est Procurator fiscalis Aca-
demiæ Parisiensis, Magister Franciscus du
Monstier, Ambianus, vir rectorius et egregius,