Note [ab]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 511 ro
Tertiò, retulit Decanus se in manibus habere scriptum
à tribus illis Doctoribus, Magistris Francisco le Vignon,
Carolo le Breton et Bertino Dieuxivoye, propria manu
subsignatum, quo, juxta Decretum saluberrimæ Facul-
tatis, latum ante triduum, die Sabbathi, 9. Martij,
1652. et ex voto universi ordinis, reatum suum agnoscunt,
veniam supplices petunt, litem omnem ejurant, (præsertim
Mag. Franciscus le Vignon, qui propter Decretum
nostrum, latum die Iovis, 29. Februarij, 1652. per
quod è sinu Facultatis eijciebatur ad annum,
Senatui Parisiensi supplicem libellum porrexerat, et
edictum obtinerat ejusdem naturæ, vulgò Arrest sur
requeste : ex quo Facultas nostra adversus eum in litem
descendendum esse decreverat :) et pollicentur se nihil
unquam in posterum facturos in leges et Statuta saluber-
rimæ Facultatis, à cujus legibus solis pendere volunt,
nec recusant pœnam ubi constiterit eos deliquisse in
Statuta et decreta Facultatis. Idem illud scriptum
autographum postquam perlegit Decanus, decrevit salub.
Facultas illud esse transcribendum in Commentarijs
nostris, et eos tres olim Collegas nostros, reatum suum
agnoscentes, et veniam deprecantes, in gratiam esse
recipiendos, et pristino loco suæque dignitati restitu-
endos : fuerunt itaque in Scholas superiores accersiti, et