Note [ad]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 512 ro
Die Sabbathi, 16. Martij, 1652. in Comitijs post
sacrum habitis, hora decima matutina, audita relatione
quatuor Doctorum à Facultate cum Domino Censore
Mag. Paulo Courtois deputatorum, qui retulerunt ex
Commentarijs Academiæ, annum unum integrum deesse
literis Magistri Abrahami Thevart : aliorum verò
Cadidatorum literas esse optimas et probatissimas, in
quibus utpote nihil desideretur : Censuit saluberrima
Facultas illum esse reijciendum, atque remittendum in
biennium : alios quatuor esse admittendos ad Examen die
Lunæ proximo, die 18. Martij, horâ nonâ matutinâ
præcisè.
Quibus à Decano prolatis, Magister Ioannes de
Bourges, pater, supplicavit Facultati, ut ejusmodi
Abrahamo Thevart, cujus magisterij in Artibus literis
annus unus deerat, eam gratiam indulgeret, ut admitti
posset ad Examen cum alijs Candidatis die Lunæ
proximo, 18. Martij, præsertim in tanta paucitate
Candidatorum. Negavit Decanus super illa
supplicatione quidquam esse deliberandum, utpote quæ
sit contra Statuta ; de quorum robore minuendo vel
frangendo quidquam decernere summum est piaculum :
nec se passurum in suo Decanatu talem vim inferi legibus
nostris, quæ nullo modo debent violari. Fuit quoque