Note [ar]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 519 ro
Die Sabbathi, 21. Septembris, 1652. convocati sunt omnes
Doctores Medici, per schedulam, horâ decimâ matutinâ, more
solito, quibus à Decano propositi sunt quinque sequentes
articuli : 1. de habendo Examine ad Remigiália pro-
xima, propter paucitatem Baccalaureorum, idque
pro secunda vice, quandoquidem ex Statuto requiritur,
ut illud non fiat temere, nec nisi post trinam convocatio-
nem. 2. de audiendis aliquot Candidatis, gratiam
Iubilei postulantibus à Facultate. 3. de componendo ac
extinguendo dissidio inter duos Licentiatos, Magg.
Danielem Arbinet et ac Anthonium de Sartes, quorum
postremus requirit ut juxta rigorem Statuti, alter
fiat Doctor intra quindecim dies : 4. de petitione
Pharmacopœorum, ex quibus tres jurati, Tartarin,
Heron et Sanson, Decanum convenerant, atque
rogaverant ut interesse vellet cum Collegis duobus,
Pharmaciæ professoribus, et juratis Pharmacopœis,
Lustrationi Officinarum, quam erant inchoaturi die
Lunæ proximo, 23. Septembris, quod ipse Decanus
illis recusaverat, p<ro>pterea quod superioribus annis, in