Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine

Note [b]

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 498 ro

adauctum eorum numerum ex annonæ caritate, bellicis
hostium incursibus, et infelicissima pessimorum temporum
difficultate. In hanc sententiam singuli Doctores inerunt,
ejusmodi opem pauperibus ægris in Nosocomio laborantibus non
esse denegandam : quin potiùs ex utroque ordine seligendos
esse duos, tres aut quatuor, qui singulis mensibus eo munere
defungantur, ea lege ut exacto mense in eodem officio,
illi recedant, et ijs alij succedant pro ratione antiquitatis.
Isthæc o<mn>ium consensio visa est æquissima, et re vera ad
usum redacta fuisset ; sed quum duo dumtaxat Medici requi-
rentur, plures autem etiam ex plurimùm occupatis sese
offerent, qui postulabant eam ipsam provinciam sibi
demandari, censuit Facultas ex eo numero duos tantùm
esse eligendos, qui ex consensu Facultatis, eam provinciam
subirent : et ad hoc fuerunt nominati Mag. Hermannus
de Launay, et Mag. Claudius le Vasseur : quos ambos
Præfectis Nosocomij Parisiensis cis paucos dies offerendi
laborem apud se suscepit vir clarissimus Mag. Renatus
Moreau, Doctor Medicus, Professor regius, et antiquior
illius Nosocomij Medicus.

    2. Audita postulatione Mag. Pauli Courtois Scho-
larum Censoris, requirentis ut ratione sui muneris, posset
cum amplissimo Rectore interesse lustrationibus gym-
nasiorum Academiæ, ut et ejusdem comitijs ; fuit hoc
remissum ad Rectorem, et ad comitia illa quæ singulis


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note b.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=b
(Consulté le 08.08.2020)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.