Note [ba]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 523 vo
Die Veneris, 18. mensis Oct. 1652.
Divo Lucæ Medicorum Parisensium
patrono sacra, in Sacello nostro, more
solito, celebratum fuit Sacrum, absque ulla
Symphonia, alijsve Cantoribus, quàm 4.
Sacerdotibus, et Parœco S. Stephani de Monte.
Peracto Sacro, frequentissimi Doctores in Aulam
superiorem convenerunt, ubi recitata sunt à
majore nostro Apparitore Magistro Ludovico
de la Roche, antiqua quædam Statuta
Facultatis pro more ordinario. Solitum
quoque jusjurandum præstiterunt novi
Baccalaurei, postquam moniti sunt à
Decano, de suo officio, ut satisfaciant
Scholæ dignitati. Utrique Apparitori fue-
runt redditæ fasces argenteæ, consentientibus
singulis Doctoribus, ea tamen conditione ut
sedulò et fideliter munus et officium suum
uterque adimpleat.
Die Sabbathi, 19. Octobris, 1652.
post Sacrum quotannis haberi solitum pro
pace animarum singulorum Doctorum antehac