Note [o]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 504 vo
provinciam illam administraturos in examine
Candidatorum pro Scholæ nostræ dignitate,
diligenter, fideliter et accuratè.
3. Ejusmodi homine esse audiendam à
Decano et Censore, cum aliquot selectis viris :
indéque Decanus referet ad Facultatem, ea
de causa speciali articulo convocatam.
4. Circulationem sanguinis non esse contro-
versiam Chirurgicam ; nec ad barbitonsorem
Chirurgicum pertinere istud negotium censuerunt
omnes Medici : itaque reijciendum esse libellum
hunc MS. et reddendum suo Auctori ; qui de eo
pro libitu statuet : sed nullius Doctoris examini
subijciendum putat<,> saluberrima Facultas, sive
probari possit, necne, eo præsertim nomine, quod
ad Chirurgum non pertineat tantæ difficultatis
at intricatæ quæstionis enodatio : quamvis
hoc enixè postulet, ac humilissimè requirat
à Facultate Author ipse, Gabriel Bertrand,
eámque totius rei judicem et arbitram lubens
agnoscat.
Notandum verò in eam sententiam singulos
Doctores transijsse, quod rescirent ejusmodi libelli
Auctorem, Gabrielem Bertrand, barbitonsorem
Chirurgum, alicujus inter suos famæ et nominis,