Note [h]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 542 vo.
postulat per statuta quædam suæ nationis, sibi
ipsi propria : quæ jussit Academia ut ab illo
Pendric deponerentur apud D. du Monstier, Procu-
ratorem fisci Academiæ, intra octo dies, de quibus
visis ac examinatis referet ad Comitia Academiæ
proximè habenda. Accepta quoque fuit Epistola
reverendissimi D<omi>ni Nicolai Choart de Buzenval,
Illustrissimi Bellovacorum Antistitis, ad Rectorem,
gratias agentis de oblato munere ab Academia,
Conservatoris Apostolici privilegiorum Universitatis ;
qui quoque nominabat D<omi>num Abbatem Lamet,
Doctorem Sorbonicum, qui se juramento adsringeret,
ejúsque vires ageret in hujus muneris susceptione.
Die Martis, 9. Aprilis, 1652. horâ
septimâ præcisè, in comitijs Academiæ habitis
apud Mathurinenses, adfuerunt beneficiarij Academiæ,
nimirum tres pastores civitatis Parisiensis, nempe
S<anc>ti Cosmæ, S<anc>ti Andreæ ab Artibus, et S<anc>ti
Germani veteris, cum aliquot Capellanis, qui
singuli sua beneficia possident ab Academia
Parisiensi. Eodem die et loco D<omi>nus Abbas Lamet,
Doctor Sorbonicus, præstitit juramentum pro D<omi>no
Nicolao Choart de Buzenval, Episcopo Bellovacensi,
capessente dignitatem et officium Conservatoris Aposto-
lici privilegiorum Academiæ Parisiensis.