Note [j]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 543 vo.
4. Persequandam esse litem adversus Syndicum
Bibliopolarum, qui suæ sodalitatis statutorum
quorumdam confirmationem obtinere conabatur in
Senatu, inconsulto D<omi>no Rectore, et contra privi-
legia Academiæ concessorum ei à Rege, et D<omi>no
sacri Sigilli Custode, qui fuerat Dominus de
Chateauneuf, anno 1650. ante mensem Octobris.
Die Mercurij, 29. Maij, 1652. decretum
fuit 1. admittendum esse gratis ad Capellaniam
quandam Academicam, D<omi>num Geffrier, cui collata
fuerat à D<omi>no de Buisine, nomine consulissimæ
Facultatis : adeo ut in posterum jus conferendi
ejusmodi beneficia Ecclesiastica, articulo superiori
enumerata, si quæ vacent, pertineat ad saluberr.
Medicinæ facultatem. Gratis autem hoc esse
faciendum sic decretum est, propter exiguum ejus-
modi Capellariæ reditum annuum : qui vix
superat 24. libellas Turonenses : admissio autem
non gratuita esset penè sexaginta libellarum.
2. Decretum fuit adeundum esse per D.
Rectorem, Academicis aliquot viris comitatum, D.
le Fevre, virum clarissimum, Mercatorum Præfectum,
ut et Ædiles urbis Parisiensis, ut per eum i<nte>lligant
et accipiant rationes per quas muris cingi non potest
neque debet suburbium S<anc>ti Germani, juxta eam