Note [p]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 546 vo.
Die Sabbathi, 3. Augusti, 1652. audita suppli-
catione cujusdam Hyberni dicti Frazel, decretum fuit
quendam Hybernum dictum Medus, non posse inter nos
sedere, tanquam Procuratorem constantissimæ nationis
Germanicæ : sed illud munus pertinere ad D. Pendric, qui
erat in turno, i. in ordine suæ provinciæ.
2. Exhibuit nobis atque demonstravit Dom.
Rector diploma regium, de nova constitutione
Academiæ regiæ in civitate Nannetensi, oblatæ no<min>e
Ordinum totius provinciæ Armoricæ, D<omi>no Molé,
sacri Sigilli Custodi : qui solitâ suâ in Academiam
Parisiensem benevolentiâ, Dominum Rectorem monuerat
ut videret ne quid ex illa constitutione detrimenti
Parisensis Academia caperet : in hac nova Academia
futuros octo Professores regios, duos Theologiæ :
duos Iuris, unum Canonici, alterum Civilis :
duos Medicinæ : duos artium Mathematicarum.
De ea re decretum fuit consulendos esse patronos
Academiæ, à D<omi>no de Buisine, Decano Facultatis
Iuris Canonici, cum D<omi>no du Monstier, Syndico
Procuratore Academiæ, et D<omi>no Padet.
3. Decretum fuit monendos esse Gymnasi-
archas, ne admittant in suis Collegijs, ad docendum,
proximis Remigialibus, ullos Professores qui obtineant