Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682)
Note [aa]
Page 102
da tum ad usum transferanda totus sum, jamque præte-
rita vitæ discrimina tranquillo animo ruminor, en
bonis auibus duplex faustissimus nuntius eadem hebdo-
mada ad me Patauium aduolat, cui si tertius accessisset,
exclamare cum Philippo Macedone non intermisissem,
O Dii, levem calamitatem pro tot successibus rependite. Ro-
ma, Parisijs, Vienna, Venetijsque constans rumor ad
me delatus est, Regem Christanissimum, Ludo-
vicum verè Magnum, me in gratiam ex qua
nescio quo malo fato, eheu ! quondam excideram, sum-
ma clementia recepisse. Id certè imprimis in votis
habuissem, ni oppressus potiùs quàm fractus animus
quidquam sperare aut cupere non decreuisset. Hoc ipso
tempore vacantem primariam Chirurgiæ cathedram,
duplicato stipendio, mihi honorificè destinauerunt
Trium-Viri Academiæ Moderatores, Hier. Basadonna,
Io. Maurocenus, et Nic. Venier, quorum decretum
illico sua autoritate firmauit Excell. Senatus.His accensendum puto alium ejusdem temporis
nuntium, quamvis minoris momenti ; cùm a Facultate
Medica Ienensi litteras acceperim, quibus mihi aliquo
modo satisfactum esse significabatur : Cùm enim ante
paucos menses apud hanc de quodam Io. Conr. Axtio
conquestus essem, qui libello de Arboribus coniferis Ienæ
impresso, mdclxxx, Epistolam de Antimonio adjun-
xerat, in qua gravissimam Parentis mei famæ iniuriam
intulisse opinabar, qualemque nunquam perferre po-
tuissem, Saluberrima Facultas illum παλινοδιαν canere
coëgit, quam suppressa calumnia typis mandatam ad me