Annexe : Autobiographie de Charles Patin
(Lyceum Patavinum, 1682)
Note [ab]
Page 103
transmisit his verbis : Editioni Tractatus hujus de Arbo-
ribus, Benevole Lector, subjunxeram Epistolam de Anti-
monio, cui relationem de Illustrissimo Guidone Patino inser-
ueram : Quia autem certò comperi illam falsam, et ab ipsius
maleuolis sine dubio effictam esse, Epistolam rursus imprimi
curaui, fabulam expunxi, et Manibus celeberrimi illius
viri injuriam factam esse apertè profiteor.Vitam bonis malisque intertextam habes, Amice
Lector : reticendane fuerit, an in lucem protrahenda,
ipse judicabis. Sed essent præterea res innumeræ qui-
bus hanc conturbatam confirmare possem, si omnia
quæ mihi in vita contigerunt litteris consignare liceret.
Perquam enim arduum est de se scribere ! Præclariores
aliorum dotes exponere juuat, quin et interdum, si
defuerint, fingere : Hoc turpe cuilibet de se scribenti
contingeret, cùm nequidem eas, si quæ sint, honestè
cogitare liceat. Facta dictaue multa retuli, in quibus
falsitatis accusari non metuo : Adulationis notam, ut
decet, auersor. Duo porrò sunt in quibus excusari
velim, si fortè in scribendo vel gratitudini meæ vel
recordationis suauitati nimiùm indulserim. Scias de-
nique me a Bruto dissentire, Virtutem esse For-
tunæ ministram sentiente, cùm hanc juxta Epictetum,
meretricem esse innata leuitate nec unquam consultò
cuiquam fauentem opiner, Virtutem verò matronam
æternùm unicèque colendam.Filias duas instituo, Gabrielidem Carolam, et
Carolam Catharinam, utramque studijs deditam, pijs
præcipuè, philosophicis, et historicis, quorum suavis-