Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note d.
Transcription

Page 6

sevenretia Ioyeusa Guillemei clientem in familiam asciscit, ali-
quanto deinde post, Guillemeus, tanquam germanus ei frater
esset Heroardus, ita de ejus commodis et honestate cogitans,
sic cum eo : Ut Equi medici, inquit, nomen exuas, eamque
famam extinguas, agendum nobis cum nostro Heroë, ut Hip-
ponis regii Domesticorum, adeoque Hipponis (de l’Escurie)
Medicum præfici te velit, iisdem stipendiis, quæ tu Hippiatri
nomine à Carolo Rege capiebas : nec difficile, mutato modo
nomine, munus in te id transcribetur. Annitente Guillemeo
transacta res : nec longo deinde moranti tempore, Guillemei
adnixu atque ope, Ioyeusæ heri, cui nihil negabatur, gratia,
Regis quoque Medicus factus est, ex eorum albo, quos Thera-
pontas .s. servientes vocant. Constat adhuc, et ad extremum us-
que constabit, Guillemei clausa nunquam in Heroardum be-
nignitas, qui, si quid in vita fuit, non per se, non per alium
quenquam, sed per unum mortalium Gillemeum, fuit, qui
ejus imperitiam in se apud Ioyeusam recepisset, et ab illo sæpe
audiret per jocum, ea viri comitas et urbanitas erat, At tu mi-
hi equorum medicum, Medicum admovisti : cæterum, qui
spondet, luit : ejus tu mihi vicem supplebis implebisque. Et
ad Regem, ut erat omnium ipsi horarum amicus, Miraberis,
Domine, metamorphosin meam, cum audies, me in equum,
at non qua Saturnum fabulantur de causa transformatum esse,
nam mihi velut equo, medicus est equorum medicus. Verum
fato potentiæ raro diuturnæ, rarius perpetuæ ; nunquam au-
tem, si nimia est, satis fidæ, refrigerata gratia, Ioyeusa honoris
et imperii specie amandatur adversus Duces copiarum, quæ
Religionis libertate vim suam prætexebant. Et Heroardus,
seu bellum refugiebat, neque dum à Monconturiano pavore
se receperat, seu de immutato in Ioyeusam Regis animo, homo
acriter suspicax, et auscultator, inaudierat, herum de se opti-
me meritum quique ipsum ab Hippiatri vilitate ad Medico-
rum ordinem transtulisset, fædissime ingratissimeque deserit.
Cujus flagitii culpam, is, cui omnia ille debebat, sustinuit
Guillemeus. Ad quem Ioyeusa exprobranti similis, Tu mihi,
Amice, et Equi-medicum, et ingratum applicuisti, sed abeat

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note d.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=d

(Consulté le 21/04/2024)

Licence Creative Commons