Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note g.
Transcription

Page 9

Ciniflorum fumis, Stibianiatrorum venenis, in priscam gene-
rosamque libertatem asseruit. Is, ut erat à cupiditate ambituque
remortissimus, sperare magis quam optare : Tametsi ultro de-
lati ad eum Archiatri codicilli erant. At ille, dignissimum esse
se malebat, quam per se indignissimum depelli, et summæ in-
terim autoritatis (ipsa etenim virtus pretium sibi), fructu con-
tentus esse. Agitur cum Heroardo, ut det locum melioribus :
Ille obluctari, reniti, et, ut polypus ad saxum, ad eam quam
amplexu necat arborem tenacissima hereda, adhærescere.
Non leve negotium esse dicere, notum, assuetum, et Regii
temperamenti inde ab ortu prognatum, abspellere, si quid
Regi accidat, non defuturos qui pro se loquantur, et consilium
ex eventu damnent. Urgent nihilominus rerum Administri,
veniam ut oret tanti muneris, tanti oneris, neque ex Aula sic,
ut è naufragio nudum, discessurum spondent. Parata ipsi
commoda. Ille rerum et rationum suarum diligentissimus, Ra-
tionum Magistri munus poscit, defertur Auditoris : honestum
autem esse, prima sequentem, in secundis tertiisve consistere :
cum semper incerto statu pependisset, ut cujus de inscientia Au-
la omnis non suspicaretur modo, sed crederet, intervenit Con-
cini supplicium, et conversa, ut humana sunt, rerum facies. In
quo sibi gaudere potuit, at non debuit, idem esse suum et Gal-
liæ fatum : quando illo fluctu in portum quodammodo proje-
ctus est, si portus tamen, et non æstus est atque jactatio, in Au-
la Primum esse loci ejus, cui ne insimus quidem, omnium judi-
cio, permittatur. Sed utatur, fruatur sane, per me licet, dum
Primarius Regis Medicus id, quod non est, Equorum Medi-
cus id, quod fuit, audiat.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note g.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=g

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons