Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note i.
Transcription

Page 49

hominis præsentis ominis et nominis apud posteros
lactescens uberioris glebæ patriique soli succus pin-
guis, et igni proximus, tantum puerulum, in cuius
Guillemei forte lubricam ac perfidam ex ingrati
animi vitio fortunam, vagientem pueritiam, imo
prima tenellæ adhuc, et adolescentis ætatis primor-
dia addiscendorum quorumcunque non parum cu-
pidæ, ac de probis quam maximè ex augurato solli-
citæ totis viribus arrepsit, et effinxit, quorum post-
hac beneficiis, atque lenociniis illaqueatus hic pau-
cis intermissis decurrentis indefessi temporis moti-
bus sic sedulam Medicinæ salubris artis consequen-
do decori eamque navavit operam, ut cæteris postha-
bitis, cum Sacros illos Apollinis lares veneraretur Pa-
naceam Deam totis animis amplexatus Doctoratus
in hac arte salubri ac omnium nobilissima lauream id
temporis immortalem esset assequutus ni universa Gal-
lia bellis intestinis turgens, pressa peneque labefactata,
atque vastata Heroardum et sortis præstantia, et animi
magnitudine, et generis pro Rege, pro Patris necessi-
tudine, et familiæ nobilitate ab incœpto statim revo-
casset. Hoc animatus, ac motus Heroardus amico
Genio, Martem, Bellonam si videat, licet horrendis pe-
riculis iactatus gloriatur, salit, literas exulat Medicinam
saluberrimam, ac sapientissimam artem relinquit.
Abdicat studia, Gladio se vovet, quem genus illustre
paraverat, Lateri ab Hippocrate Galeno, necnon
et ab Avicenna paululùm deficiens ensem aptando
dum bilis maturiùs effervescebat, constanter accommo-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note i.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=i

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons