Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note l.
Transcription

Page 52

eam denuo sibi famam conciliavit ut Carolus Nonus
Galliarum Rex de eo visendo audiendoque sæpe
cogitarit, et ab eius consanguineis, ac iis quos fre-
quentissima amicissimaque cum eo constringebat
necessitudo sæpissime rogarit. Quibus tandem Re-
gi annuentibus pro munere, ac officio singulis à la-
teribus eum Heroardum fecit, ne eundem à se sejungi
unquam pateretur, multis monitis, ac singulari in
suos amore, ut arti Medicæ quâ multis hominum
morbis occurrebat, Hippiatriam ut dificillimam, et
elapsis sæculis plurimum commendatam adjiceret
suasit ac valuit, paret Heroardus et Regi et legi.
Cuius sedulam in hac operam Rex intuens, ut im-
mensas Heroardi curas, ac labores proposito quo-
dam Honorario Alphonsi Aragonum Regis in mo-
rem qui duos olim expertisimos in re Medica Do-
ctores in equorum et canum ægrotantium subsi-
dium, ac gratiam amplo conduxit stipendio, ei in arte
veterinaria statuente Rege, proposita regia
mercede ac sancita Provincia demandata est, ac
delegata. Quæ iam ut quondam in Heroardo velut
Authore apud omnes effulsit, et Kakia et Capono
et akakia non Apono fautoribus Societatis Medi-
cinæ Parisiensis asseclis, non plane sordescit ac silet.
Sed ad Heroardum ακακον et illustrem. Carolo Rege
denato, eius dicam Hero, hunc Henricus tertius Ca-
roli successor, et frater dum è Polonia ad Gallia-
rum Imperium rediret, obviam euntem in suum
cooptavit, et adscripsit, fert in oculis, in domesti-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note l.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=l

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons