Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note m.
Transcription

Page 53

cum et commensalem Medicum adscivit. Tùm iubet
Rex ut Ducem in Italia Legatum à Ioyessa sequatur,
nec se aliò recipiat, paret Heroardus Ann. R.S. M. 
D. XCIV. {a} Illustrissimo à Ioyessa Duci, non ut iam
multi, qui vulpina facie, sub nigris oculis superci-
lio, si altius videas, truci, demisso, pavidoque
animo toti Versipelles, quia Scholæ Parisiensis So-
cietati prorsus invisi, sed improbati Monspeliensis
Medicorum Universitatis Sociis clam insidiantes,
ut sibi suisque rebus domesticis tutius consulant,
Sordidæ etiam plebeculæ sese mancipant, morbis
expugnandis tuendæque sanitati præest arreptam
occasionem verbis extollit à Ioyessa, laudibus al-
tiori voce cumulat, et de tanto ab ipso rege acce
pto beneficio grates Dux hic immortales ipsi Regi
rependit. Heroardus tum apud eum generalissimum
Ducem magnæ est authoritatis. Proximus assidet
Heroardus, et quasi alter Cous Hippocrates si Xer
xem Persarum Regem lubens adiisset, pro solita
animi magnitudine de propositis præmiis absque
Honorario suam sortem vix curat, quem à Ioyessa
Heroardum ea singulari benevolentia prosequeba-
tur ut ei nulla sine Heroardo dies ; nullum sine He-
roardo consilium : nullus animi sine Heroardo mo
tus : nulla cum Aulicis amica sine Heroardi disce-
ptatio : in pace, Heroardus : in armis, Heroardus :
in fortuna, Heroardus : in bello, Heroardus : Orien-
ti a Ioyessa Duci Heroardus. Occidenti denique
semper et ubique et nusquam satis Heroardus. Nam


  1. Sic pour : M. D. XXCIV.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note m.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=m

(Consulté le 17/04/2024)

Licence Creative Commons