Page 54
Rex quondam Ann. M. D. XXCVII. Regno fu-
nestum imminens exitium veritus, Ducibus quos
ad se vocaverat ut iis veluti firmioribus sustentacu-
lis res tota niteretur, fide variis, dissimilibus amici
tiâ, prorsus et extra rationis metas dissoluta, licet
diverso fluctuum belli civilis æstu raptus et abre-
ptus per Ducem à Ioyessa dignitati consulendum,
serviendum Reipublicæ, invigilandum Regno,
Officio, at Majestati Regiæ rationem habendam
esse decrevit. Exercitui Dux hic regio præest, om-
nium militum ardor, et animus, annotandum po-
steritati fatum, læta omnia pollicentur, ac spon-
dent. Hoc exercitu cuius erat instructissimus infen-
sissimorum hostium copias prosternere, fundere,
delere, munitus hic à Ioyessa Dux Henrico Navar
ræ Regi Condæoque Principi bellum prælium po-
tius decernit ac suscipit, Heroardus nec arte Medi-
ca, nec armis dispar eundem Ducem eundem et stu-
dio et animi magnitudine, prosequitur, congredi
tur, pugnat, adoritur, advolat, animatur, insurgit,
vastat, diruit ac interimit tandem apud Cutracum
toto martis hostilis impetu pugnatum est, et quia
in belli motibus semper à dispari proposito dispar
sit exitus, hic Navarrus, hic instructa compositaque
acie in arena dimicationeque collatis manibus di-
stricto gladio quemque fundens, cædens, ac ster
nens regium illud agmen veluti quodam fulmine
stipatus miserrimè percellens invasit, fudit, quam
stragem et cæsorum numero et summorum viro- |