Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note o.
Transcription

Page 55

rum dignitate multum illustrem Guysius apud Al-
næum in finibus Carnutum Reistræis occisis strenuè
vindicavit, sed Regi, sed Regno, sed Heroardo gene-
rosissimo viro, qui toties in hocce prælio consertis
armis quoties Hostilis occurit impetus cum Duce
dimicaverat in faustum Augurium, Ut rem enim Regi
et Galliæ restitueret, hic à Ioyessa Dux exercitus tum
administrator Regis et regni et Heroardi spes et se-
dula cura mox à rixantibus de tam illustri præda Gre-
gariis noxio lethalique percussus plumbo infaustis avi-
bus concidit, interiit. Ea sic Heroardi spes, sic Hero-
ardus, qui de rebus suis, eam spem quam in eo Duce
collocaverat non amplius intuens, at desperans
apud Regem in Medicorum regiorum album coo-
ptatus se recepit. Priora et intermissa paululum re-
sumit studia, Hippostologiam aggreditur, explicat,
et typis de munere non parum sollicitus, exarari cu-
rat, Regi dicat et consecrat ; interim mutuis coeun-
tibus improborum factionibus, et obortis civilium
bellorum motibus ad compescendos, et coërcen-
dos hostilis illius et intestini belli celeriter impetus
comitatur, nec unquam ab illius partibus recedens
abdicavit, Lutetia Rex discedit, Lutetiam tum ce-
leberrimum Europæ totius oppidum non horret He-
roardus, sed aversatur, quicquid rogat Rex, Heroar-
dus tum in Medicis, tum in bellicis huicce cultum
impendit Regioque statim et citra moram paret
Imperio, Regi totus deditus et addictus. Hoc Rege
ad Divi Clodovei fanum à sicario quodam Domi-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note o.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=o

(Consulté le 17/04/2024)

Licence Creative Commons