Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note q.
Transcription

Page 57

etenim qui jamdiu optimam de Heroardo Medico-
rum Heroë nullo reclamante conceperat opinio-
nem, nobilis et eximiæ notæ dominæ Guiercheuil-
lanæ ministerio ad Heroardum Parisiis XVII. Kal.
Octob. An. M. DCI. literas scribit ut et D. Rivierus
summi Principis Medicus princeps XV. Kal. Octo-
bris, quibus perlectis, et perspectis Heroardus Font
tem-Bellaqueum Regium secessum, XIII. Kalend.
eiusdem mens. adit ; ubi cum Regem omnibus pro-
sequendum votis inquireret sequenti die statim à 
meridie quarta Rex Heroardum allocutus, cum sca-
turientium ac prorumpentium aquarum ibi tubu-
los à renatu {a} summè recreatus curiosissimè intuere-
tur, ac animadverteret accersendo pro more sic fatus
est, te, Heroarde, in Delphini nati Medicum elegi,
cura diligenter. Tum accedente partus expectatissi-
mi tempore, adstante partus tantæ authoritatis ac
dignitatis hora, V. Kal. Octob. eiusdem anni, quem
in Regiæ dignitatis et Gallorum gratiam ornabat
Iuppiter, Delphinus hic fecundissimus bonorum
fons, ac Regiæ Majestatis Culmen splendidissimi
Solis instar oritur. Huic statim Heroardus ne no-
cturni atrique vapores tantillum obscurarent, ali-
quot Mithridatii granis exsiccando roborantibus
albo vino solutis ex cochleari vires addidit ac re-
creavit. Tum demum vino ad robur, et Spirituum
tutelam adstringente eoque rubeo, admixto con-
venienti oleo totum corpus caputque eodem
vino cum oleo rosato illinivit ac fovit. Sequenti


  1. Sic pour : venatu.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note q.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=q

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons