De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640
Transcription

Beverwijk a, page 162.

Guidoni Patino,
Medicinæ Doctori Parisiensi.
Ioh. Beverovicus S.D.

Clarissime, et excellentissime Vir,
Scripserat mihi Patavio, unde nuper
Doctoratus laurea redimitus rediit, eru-
ditus juvenis Seb. Hogendicius, salutasse
se Lutetiæ magni nominis medicum,
Cl. Patinum, qui brevi literas ad me da-
turus esset. Illas cum incredibili deside-
rio jamdiu expectassem, tandem ex-
optatissimas attulit nobilissimus Cloto-
vicius. In iis non minus exosculatus sum
niveum animi tui candorem, quam ad-
miratus eximiam eruditionem. Merito
sane deploras eorum, qui politiores Mu-
sas colunt, triste fatum a Calculo. Equi-
dem malim quidvis mihi cum magnis
viris commune esse, quam Erasmianum
illud, parum, proh dolor !
ερασμιον.
Quod vel Stoico judice vincam. Hera-
cleotes Dionysius, cum a Zenone fortis
esse didicisset, a dolore deductus est.
Nam cum ex renibus, ut scribit Cicero,
aboraret, ipso in ejulatu clamitabat, fal-
sa esse illa, quæ de dolore sensisset ipse.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640. Note q

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9061&cln=q

(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons