Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note r.
Transcription

Page 58

die IV. Kalend. Octobris noxium linguæ fræ-
num semel iterum atque iterum à Chirurgo Regio
Guillemeo patre abscissum est et excisum, à quo
Guillemei ministerio hoc Sacrum Depositum ac
fidei-commissum Gallicum hoc decus Heroardum
totum tenuit, quod cum rex invictissimus una
cum D.D. Riviero Laurentioque primariis Medi-
cis totis gestientis animi motibus approbaret et ada-
maret, Incædui {a} Sagermani eum Delphinum na-
tum, et colendissimo patri et Heroardo et toti
Galliæ nutriendum alendumque ut salubriori cælo
frueretur, ac gauderet, decrevit ac iussit, sic cum
nato Delphino, sic cum Medicis, sic cum Heroar-
do tum temporis agitur, sic illius charissimæ vitæ
consulitur : quæ sane valetudine, sed infirma no-
tabatur. Et quæ ni adstitisset Heroardus, cum à pri-
mis incunabulis salute nutanti periclitaretur, ni
Heroardus Medicus auxiliares manus addidisset, to-
tam Galliam cæteris orbis regionibus spectatissi-
mam, et luctu, et lachrimis omnimode perfudis-
set. Sagermanum igitur ducitur, Heroardus Sager-
mani Delphini et Comes et Medicus adest, unde
sæpissime celeberrimi viri D.D. Riverius, et Lau-
rentius et naturæ et sanitatis Delphini per Heroar-
dum certiores facti de tanto viro, de tanto Heroë,
deque tanto Medico non mediocriter exultabant,
nec parvo coram tanto Rege gaudio fuere perfusi.
Hic summus Galliarum Delphinus Princeps, quem
partium omnium intemperies ac infirmissimus ur-


  1. Sic pour : In Leiæ.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Annexe : Les deux Vies latines de Jean Héroard,
premier médecin de Louis xiii, note r.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8225&cln=r

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons