De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640, note r.
Transcription

Beverwijk a, page 163.

In sedentariam istud fortassis vitam eo-
rum referri possit, qui libris assiduiores.
Sed ab hoc otio liberaliter me eximunt
politica, et medica negotia. Tamen
cum magno Erasmo, si quæ est ea glo-
ria, de Calculo conqueror. Hoc nimi-
rum est, quod canit Martialis :

Carmina quod scribis Musis et Apolli-
ne nullo,
Laudari debes, hoc Ciceronis habes.

Optarim certe ultimus poetarum potius
esse, quam princeps Calculosorum. Et
ab utroque extremo parum videor ab-
esse. Versus, quos paucos feci, et quam-
vis Græcos, tamen Ciceronianos, ad-
miratur nemo : Calculos, quos excre-
vi, inprimis postremum, e glande ex-
tractum, omnes. Hinc παντα
καλων
σειω, ut invisam stirpem radicitus, imo
etiam eradicitus evellam. Mirum pro-
fecto, quam parum in his fecerint, ac
profecerint artis nostræ proceres. Re-
liqui, Hippocrate et Galeno freti, secu-
re in utramque aurem dormiunt, et po-
steriores absque altiori indagine pedi-
bus eunt in priorum sententiam. Tot se-
culis ab innumeris scriptoribus nihil di-
ctum, nisi quod dictum prius, ad nau-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640, note r.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9061&cln=r

(Consulté le 27/04/2024)

Licence Creative Commons