De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note r.
Transcription

Desmarets, livre ii, page 397

prinicipio totos sedulò, ut par est, euoluere,
maior fortasse vitæ pars antè elapsa fuerit,
quàm vniuersos portuerint inspicere. Se-
cundùm id consilium vtile erit, antequam
vberes Geographorum commentarios le-
gant, mediocrem cognitionem parare Geo-
graphiæ antiquæ, et recentis ex tabularum
aliquot inspectione, et Geographorum le-
ctione, qui summatim terras omnes descri-
psere, ut Melæ, qui de antiquo situ orbis
scripsit, Cluuerij, qui de novo. Chrono-
logia etiam, quæ tempora numerat, ex
compendio aliquo carptim est attingenda,
quale est Petauij Rationarium temporum,
quod cùm sit satis amplum, huic rei suffice-
re potest. breuiter quoque omnium popu-
lorum historia per epitomas est addiscenda,
vt Sulpitij Seueri, qui ab orbe condito ad
sua vsque tempora sacram historiam dedu-
xit ; Iustini, qui Trogum in compendium
redegit ; Flori, qui res Romanas pari gra-
uitate, et elegantiâ attigit : ad quam rem
insuper assumere inuuabit aliquem ex recen-
tibus, qui totius orbis historiarum breue
corpusculum fecerunt. nam res omnium
gentium ex singulis Historicis petere res est
infiniti laboris, et cui vita etiam longa vix
suffecerit : quibus tamen singillatim no-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Roland Desmarets de Saint-Sorlin, Avant 1653, note r.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9098&cln=r

(Consulté le 13/04/2024)

Licence Creative Commons