À Johann Caspar I Bauhin, le 3 juillet 1635, note s.
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, Frey-Gryn Mscr II 18:Nr. 63.

Nescio quo fato Vir clarissime, factum sit quod nullas
à te acceperim epistolas ab anno neque tu ullas ex meis,
quamvis sæpe ac sæpius scripserim, tuæq. dominationi
crebrioribus literis molestus fuerim : Nec possum quin
totius mali labem in bellorum æstum reijciam, quo quidem
omnia conflagrant ubique : eadem enim est ratio literarum quas
inde Romam mittimus, et inde expectamus, quæ utplurimum
intercipiuntur. Ubi rescivero Dominum Surmatten Romam
reliquisse, et in patriam reversum esse, tunc per eum
tutius scribam, et frequentius, crebrioresq. dabo literas,
quibus certior fias me totum esse tuum. Accepi postremam
tuam ex Domino Durningero Colmariensi, quem tuo nomine ubi-
cumque potero juvabo, tanquam juvenem eruditissimum, de
meliore fortuna dignum : doleo quod non habeam hîc locum,
quo possim eum excipere quamdiu in hac urbe commorabitur :
(cogitat enim de Anglia :) saltem scias eum tuo nomine, et
morum suorum candore esse mihi commendatissimum. Nuper
in Italico mari instructa fuerat ab Hispanis classis maxima,
cum exercitu numeroso, ut invaderent Galliam nostram : sed
eorum conatus subvertit Deus Optimus Maximus, eorumq.
classes et triremes omnes fulgit ac dissipavit insigni naufragio :
unde dati versus a quodam amico sequentes.

De classis Hispanicæ naufragio, in Galliam instructæ ann. 1635.

Imperio metas quisquis vel ponit Ibero,
   vel negat Austriaco subdere colla jugo,
Protinus hæreticum gravis illum censor Iberus
   Esse jubet, Mauris adnumeratque suis :
Sic vetat infestum quod crescere francus Iberum,
   Hæreseos francum clamitat esse reum :
Sic Patrem Ausonium quod non famulatur Ibero,
   Hæreseos certos juret habere notas :
Ecce Deus pelago classem modo mersit Iberam,
   Restat ut hæreticum sentiat esse Deum.

Audivi de obitu Th. Plateri, cujus viri boni infelicem sortem doleo.
Ubi scripseris Sennerto, eum si placet saluta meo nomine : et
omnium ejusmodi beneficiorum nomine devinctissimum tibi me habebis,
qui manere cupio χρησει και κτησει

Tuus in æternum Patinus.

Datum Lutetiæ 3. Iulij, 1635.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 3 juillet 1635, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1034&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons