À Johann Caspar I Bauhin, le 4 janvier 1648, note s.
Transcription

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl. 56 ro.

Tuæ nuper acceptæ respondeo, Vir præstantssime, quam mihi tradidit auditor
quondam tuus Petrus Amietus, cui tam propriâ causâ quam tuâ, omnem operam polliticus sum, et
omne obsequium obtuli. Ingenuus est et modestus, nec indoctus adolescens, tuo amore et omnium
bonorum favore multiplici nomine dignus : scias ergo illum esse mihi commendatissimum.
Præter Caspari Hofmanni, amici nostri Opuscula, et Epitomem ejus Instit. Medicinæ,
nihil hic habemus novi. Omnium Operum Dan. Sennerti, του μακαριτου, novum et
elegantem editionem meditatus Bibliopola quidam Lugdunensis, Petrus Ravaud, ad quam
ab uno mense se accingit, ex quo à Christianissimo rege privilegium impetravit : et in eam
rem undequaque sibi venatur emendatissima et locupletissima exemplaria Germanicæ
editionis : quoniam verò Lugdunenses Typographi in suis libris excudendis majorem et diligen-
tiorem operam adferunt quàm nostri Parisini, meri ad lyram asini, miseriq. et inepti
lucriones, spero fore proximam hanc editionem Lugdunensem longè puriorem et emendatiorem
fore, Parisiensi illâ quæ hîc ante sex annos prodijt : imò ab ipsius Clariss. Au[cto]ris heredibus,
ut audio, sperat etiam aliquid nunquam editum antehac, ex quo possit nova isthæc editio
locupletari et illustrari : quod utinam contingat ! Potuissent quidem istâ provinciâ
defungi Parisienses nostri, ut ante sex annos fecebant, quamvis non æquè bene aut accuratè,
sed adeo torpent atq. frigent belli diuturnitate penè enecti, et ejusdem iniquitate confossi,
ut vix spirare valeant. Noster Riolanus ad novam suæ Anthropographiæ edition[em]
se apparat, quæ erit in folio, dimidia sui parte adauctior, multis Observationibus illustrata,
et novis aliquot tractatibus, præsertim verò de Circulatione sanguinis, et Manuali quodam
Anatomico, ad morbis internos accommodato : cujus tamen operis editio ante Augustum,
finem non videbit. Avidè hîc expectatur ex Italia pars 2. de bello Belgico Famiani
Stradæ
, Loyolitæ quidem Romani, sed nobilissimi scriptoris et egregij historici. Medicus
quidam Gallus, dictus Samuel Sorbiere, apud Batavos Medicinam faciens, Opusculum
Anatomicum prælo commisit de venis lacteis et de Circulatione sanguinis ; in eo me
visurum spero quid supra Asellium et Harvæum, acutos sanè viros et eruditos, conjecerit
aut excogitarit novi, super istis difficilibus controversijs amicus noster, vir optimus,
et mihi carissimus. Collegam tuam D. Platerum, amicum olim meum, nisi grave Tibi
fuerit, nomine meo salutes velim, et enixè rogo. Plura non suppetunt. Vale, Vir
præstantissime, et me ama, qui

Tuus sum ære et libra Guido Patinus,
Doctor Medicus Parisiensis.

Parisijs 4. die Ianuarij, 1648.

Universitätsbibliothek Basel, G2 I 9:Bl. 56 vo.

Clarissimo Viro
D.D. Casparo Bauhino,
Doctori Medico egregio,
et Professori eruditissimo,
Basileam

1648. Januar. 15.
DD. Guido Patinus

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Caspar I Bauhin, le 4 janvier 1648, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1048&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons