À Christiaen Utenbogard, le 27 janvier 1651, note s.
Transcription

Brant, page 197.

Epistola lxiii.
Christ. Utenbogardo,

M.D.
Ultrajectum.

Ecce tandem supra quam plurima impe-
dimenta quibus undequaque urgeor, Vir
Clariss. datam fidem exolvo, liberoque, ut
Tibi notum faciam, me uno et eodem die,
duabus horis interpositis, librorum fascicu-
lum accepisse, per tabellarium Rothomagen-
sem in quo libelli 4. latebant à Te comme-
morati, de quibus gratias ago amplissimas ;
quosque ideo magnifacio, quia per te cu-
risque tuis ad me devenerunt : et epistolam
tuam datam 3. Jan. 1651. cui statim respon-
deo. Opusculorum Anatomicorum D. Riolani
curam tibi relinquo, rogoque iterum me-
mineris. Lucretium nostrum Gallicè ver-
sum valde probo, ideoque Tibi missurus
sum, cum novo libro Gallico Jo. Riolani,
hujus lemnatis, Curieuses recherches sur les
Escholes en Medecine de Paris et de Montpe-
liers
 : in quo postremo, miraberis infinitam
eruditissimi viri lectionem, rogoque ut quam
primùm redditus Tibi fuerit, integrum per-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 27 janvier 1651, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1051&cln=s

(Consulté le 14/04/2024)

Licence Creative Commons