À Nicolaas Heinsius, le 14 juillet 1651, note s.
Transcription

Universiteit Leiden Bibliotheken, BUR F 9 page 502 (non disponible en ligne).

Clarissimo viro D.D. Nicolao Hensio, Leidam.

Elegantem tuam pro more Epistolam accepi per Menagium nostrum, vir clariss.
cui paucis sic respondeo. Revera Tui sæpius memini, nec immerito, ut agnoscis
per Utenbogardum nostrum, et per alium illum popularem apud Elzevirios commorantem :
sed longè aliter istud officium meum agnovisses, si antehac à me Tibi scriptam Epistolam
accepisses, quâ Tibi gratias agebam pro duplici munere tuo nempe Claudiano,
et panegyrico carmine Serenissimæ Suecorum reginæ. Eam ideo scripseram, ut de
ijs gratias Tibi agerem, quod iterum facio ex animo, eámq. tradideram Philiatro cuidam
Germano, Anhaltino, Leidam proficiscenti, ut inde pedem referet in partiam : ab-
euntem quoq. viatico fueram prosequutus : sed levis est jactura pecuniarum, imò et
iterum pereant, modò mihi ex tali epistola à Te non accepta, (quam tamen perijsse graviter
doleo) oblivionis et ingratitudinis notam, à qua procul absum, mihi non impresseris.
Amicos tuos et nostros nomine tuo nuper salutavi, præsertim v. Colletetum, Fr. Iacobum
et mellitissimum Naudæum, in pago suo Gentiliaco, ubi nos opiparo convivio excipie-
bat, cum summa jucunditate et hilaritate : ubi quoq. gratissima Tui mentio facta est,
post quam singulis illis spem certam feci Te iterum hoc ævo Parisios venturum,
quod mihi tunc nuper innotuerat, per epistolas Is. Vossij datas Bidalio mercatori,
ejus ante annum hospiti, qui eas mihi ostenderat. Sed utinam venias tandem, ut
iterum Te videam, et erudito illo fruar aspectu, à quo nonnisi melior et eruditior
fiam. O felicem et fortunatum diem, quàm ardenter Te videre cupio ! qui ubi mihi
illuxeris, Quanti complexus, quæ gaudia, quanta futura ! si iterum mihi videre
datum fuerit docti patris doctam sobolem, principis eruditorum D. Dan. Heinsij
eruditissimum filium Nic. Heinsium, in nova mea domo, ab anno mihi empta,
30. millib. libr. Turon. clara, pellucida, commodissima et elegantissima. Sed,
dum sese offeret lætus ille dies, ecce quod voluisti facio, et mitto, ut petijsti,
quæcumque in libro tuo Patavij edito, et à Te in patriam revertente mihi relicto,
latebant : subjungo quoque correctiones quasdam tuas, ut per me nihil Tibi desit
ad integram et omnibus numeris perfectam tuorum Poematum editionem, in quib. certa
æternitate donantur eorum nomina quib. illa inscripsisti. Sed heus, amicorum
gemma et ocelle, quia epistola non erubescit, patere ut Tibi Cynthius aurem
vellat : fac ut in aliquo angulo tertiæ illius editionis, novo hexasticho vel
terasticho, imo si volueris, brevi disticho, elegantissimus Poeta sui Guidonis
meminerit : hanc olim gratiam Plinius junior, æternandi nominis cupidissimus, ambie-
bat et petebat à suo Tacito : ego tamen, qui Plinius non sum, eandem postulo,
nec tacitè, nec impudenter : ea tamen lege, si Tibi probetur, nec displiceat votum
meum, tot eruditis et elegantissimis viris accenseri. Quod si feceris, certe Rex
ero, et triumphabo : sin minus, consilium tuum laudabo, et in tuas partes transibo.

Nihil hîc novi geritur, quod scribi debeat : adeo propter bellicos tumultus
sunt attritæ nostrorum Bibliopolarum facultates, ut nullam pene editionem
ausint aggredi. Ab excessu præstantissimi viri Sarravij quem duo bipedes
nequissimi, et teterrimi nebulones caco-Chymici stibio suo miserè necarunt,
nullus hîc obijt de familia eruditorum. Tu v. Vir clarissime, salve, vive
atque vale, cum eximio viro Dom. Parente tuo, quem meo nomine, si placet
salutabis. Vale, inquam, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patinus, Bellovacus,
Doctor Medicus Paris. et decanus facultatis.

Parisijs die Veneris,
14. Iulij, 1651.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Nicolaas Heinsius, le 14 juillet 1651, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1052&cln=s

(Consulté le 07/12/2024)

Licence Creative Commons