À Thomas Bartholin, le 12 septembre 1653
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 23 ro.

Clarissimo viro D. Thomæ Bartholino, etc. Hafniam.

Vir clarissime,

Postremam tuam accepi, eámque sumissimam, cum elegan-
tissimo tuo munere ; Dubia Anatomica intelligo, quæ nomini
meo vix inter meos noto, inscripta prodire in lucem voluisti :
ideóque tum pro libro tuo, tum pro bono illo in me animo, fidóq.
et constanti amore, singulares tibi gratias ago, quas etiam ali-
quando referam si εν τω καιρω. Sapientissimum virum D. Olaum
Wormium, ex animo saluto, et viros eruditissimos Dominos fratres
tuos, beatissimámque uxorem, cum tota familia. Riolanus noster
triplicem in Te tractatum prælo subjecit, primum de lacteis Thoracicis,
cujus tui Tractatus aliquot Exemplaria Londini excusa huc allata
sunt ante tres menses : editionis vestratis Hafniensis nullum hîc vidimus comparuit :
2. de vasis lymphaticis, cujus exemplar ad eum Riolanum misisti : tertius
erit novum Examen Anatomiæ tuæ reformatæ. De Dubiis
tuis Anatomicis επεχω, incertus planè, quid super illo scripto novo
quid sit consilii capturus. Sub finem suarum Animadversionum, tua quoque
redentur, ut in uno eodémque libro utrumque prostet, et adsit,
summo lectorum commodo. % O[mn]es ferè Typographi/ [a]nte annum obierunt/ [præ] bello, febre vel furore/ [a]nnonæ penuria, quæ/ [tu]nc magna fuit. Isthæc editio Riolani lentè admodum
procedit, quia desunt Operæ Typographicæ, et duo tamen folia adhuc
excusa sunt : ubi ad umbilicum perducta fuerit, statim Tibi traden- mitten-
dam optimo viro Domino Neandro committam. Præter hæc pauca
quæ scribam nulla habeo : bella, cædes et rapinæ publicæ hîc regnant :
hoc debemus pueritiæ regis nostri, et summi Administri Itali purpurati, Maz. regno rerum
nostratrum, inauditæ rapacitati et invisæ tyranidi
. Plura scribere
vetat dolor de rebus nostris/ publicis miserrimè/ attritis : : et lacrymæ de obitu viri optimi Gabr. Naudæi affa-
tim erumpentes, qui summo bonorum omnium mærore et luctu, à Suecia
redux, priusquam ad nos pervenisset, per mediam assiduam febrem in itinere sub-
sistere coactus, mortalitatem deposuit in urbe Picardiæ nostræ quæ
Abbatis-villa dicitur, die Martis, 29. Iulii. Vale, et ac me, amicum
meum intimum lugentem, et ubertim lacrymas fundentem, tui quoque amantissi-
mum redama, et valetudinem tuam cura diligenter.

Tuus usque ad aras Guido Patin,
Bell. Doctor Med. Paris.

Parisiis […] Sept.
1653.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 12 septembre 1653. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1056&cln=s

(Consulté le 18.08.2022)

Licence Creative Commons