À Thomas Bartholin, le 26 septembre 1653, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 22 ro.

Clarissimo viro
D. Th. Bartho-
lino, Hafniam

Ecce iterum scribo, vir clariss., ut Tibi gratias agam de libello tuo nuper mihi dicato, quem
ostendi nostro Riolano, isque statim ad ejus examen se accinxit. Responsum ejus excu-
ditur, quod 4. constabit partibus : quarum 1. erit Examen libri tui de lacteis thoraci-
cis
, Londini editi : 2. de vasis lymphaticis, quem ad eum misisti : 3. Dubiorum Anatomicorum de
lacteis thoracicis
, quæ nempe cum tuis postremis accepi. 4. Examen novum Anatomiæ tuæ reformatæ. Totius
operis summa erit forsan 16. foliorum, quam octavum hodie excuditur currit sub prælo. Post quatuor illos Tractatus, ad finem libri, tres tui subjugentur libelli ; de lacteis thoracicis ; de vasis
lymphaticis ; et Dubia Anatomica
, ut unicuique de tanta controversia sciendi et judicandi
cupido, ad manum et præsto esse possint. Si tamen fasciculum aliquem adornes quem in Galliam
transmittas, tres illos tuos Tractatus editione Hafniensis à Te peto, quos cum aliis tuis studiosè
adservabo. De bello illo Anatomico inter Te et Riolanum nostrum, id est inter duos amicos ex
illis controversijs suborto, seriò doles : sed quid facerem ? tantos fluctus compescere non est meum :
vincat veritas, de qua posteri candidi judicabunt : si in tantis difficultatibus non desit adæ-
quata eruditio, quam recta et oculata experientia confirmaverit. Ad finem perductum librum statim
D. Neandro tradam Tibi mittendum : interea vale, et me quod facis, amare perge, tuámque valetu-
dinem cura diligenter.
Tuus ex animo Guido Patinus, M. D.
Parisiis 26.
Sept. 1653.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 26 septembre 1653, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1057&cln=s

(Consulté le 02/10/2023)

Licence Creative Commons