À Johannes Antonides Vander Linden, le 12 décembre 1653
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 26 ro.

Clarissimo viro D.D.
Ant. Vander Linden,
Doct. Med. celeberrimo,
Leidam.

Ingratissimus essem mortalium, vir clarissime, nisi gratias Tibi agerem,
(et utinam aliquando possim referre, atque retaliare) pro eximio tuo
libro et omnibus naturis absolutissimo, quem proprijs manibus accepi amici nostri
Simeonis Moinet, Typographi Parisini, nec indocti, nec malè animati :
Medicinam tuam Physiologicam intelligo, præclarum opus, ac planè palmarium :
quam ut citissimè percurri, statim misi ad clariss. Riolanum, seniorem
nostrum, ut ibi dilucidè prospiceretciat quantum ab extraneis probetur, ac
ut fama sui fruatur, ^ in grandi illa ætate,/ ad 80. vergente. Gratias quoque tibi ago pro 2. tua editione libri
de Scriptisorib. Medicis, quem Elzeverio emistradidisti ; licèt eum nondum acceperim,
nescio quando mihi reddetur. Interea, vir clarissime, scias velim, me tot
acceptorum beneficiorum numquam futurum immorem, nec ullum me
vadimonium deserturum quo Tibi quocumquemodo inservire putavero. Rio-
lanus noster totus est hic in refutando stibio, Paracelsico et Chymistico
veneno, quo, medicinæ specie, ab aliquot annis, publici quidam tuimpostores, in mul-
torum ægrorum perniciem, miserrimè abusi sunt. ^ Utinam in aliquot/ menses vita ei produ-/ catur, ut tantum opus/ ad optatum exitum pos-/ sit perducere. Quam primùm per belli-
cos Anglorum tumultus, mercatoribus nostris commerciorum libertas restituta fuerit,
de libraria supellectile Parisina hoc et alios Tibi mittam pro αντιδωρω. Quod ut citò contingat faxit Deus : Tu v. vir clarissime inter illas moras,
vive, vale, strenuè rem gere, et me ama.

Tuus ex animo Guido Patinus, Bello-
vacus, Doctor Medicus Parisiensis.

Parisijs, 12. Dec. 1653.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 12 décembre 1653. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1059&cln=s

(Consulté le 26.10.2021)

Licence Creative Commons