À Johann Georg Volckamer, le 5 mars 1655
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 38 ro.

Clarissimo viro D. I.
G. Volcamero, Doct.
Med. Noribergam.
v. Martij, 1655.

Ignosces, si bene Te novi, vir clarissime, mihi occupatissimo si tardiùs
Tibi responderim : cùm in dies expectarem tertium illum quem mihi ador-
nasti fasciculum librorum, multi menses effluxerunt : eum tamen adhuc in
dies expecto, et patienter expectabo donec eum accipiam. Interim pro
acceptis Tibi gratias ago quantum in me est infinitas. Quæ antehac ad
Te misi nullius sunt pretij ; de eo itaque nec sis sollicitus : dives ero quamdiu
Te mihi amicum habuero. Memineris si placet, Chymicarum disputationum
D. Rolfinckij
, si denuo excudantur, et aliorum similium si occurrant, quæ
ut optima futura sunt, sic mihi gratissima fore spero.

Antimonium etiam qualibet arte præparatissimum, hîc est ven[e-]
natissimum : quidam è nostris voluerant ei, ut nomen sibi conciliarent
et lucrum uberrimum, bonam famam adfere : sed in medio conatu defec[e-]
runt, quibus ut pote et eorum familiæ fuit admodum funestum :
Parisini nostri sunt molliores Germanis, nec tam generosis remedijs
pares. Eorum agyrtarum et medicastrorum operâ factum est, ut hâc
in tota nostra civitate artis nostræ opprobrium habentur, nec ex
tot illis quisquam supersit tam effictæ frontis qui non dumtaxat
proponere, nequidem apud ægros nominare audeat, adeo fidem amisit
publicam, et infeliciter famæ suæ decoxit. Monachus ille Basilius
Valentinus infelix nebulo fuit, cum suo curru ; et tamen ipse fatetur ipso
stibio numquam nisi cum magna cautione utedum esse, propter latentem
malignitatem et venenositatem.

Toti tuæ familiæ omnia fausta precor, et 4. filiolis, qui utinam
adolescant. Quæ deerant folia in Officin. medicamentis amici nostri D. Hof-
manni, jamdudum misi Lugdunum, ad Amicum nostrum Sponium ut illa
Tibi perferenda curaret. Ex singulis libris antehac à me petitis, imprimis
requiro Wierum in 4. et Seidelium de morbis incurabilibus : de quibus
iterum atque iterum Te rogo. Domino Scheffero, Medico Francof. salutem
si placet, nomine meo nuntiabis, pro quo nihil laboris hîc recuso, si quid
ex Urbe nostra desideret.

De filioli tui obitu præmaturo et acerbo apprime doleo. Hîc apud
nos rarus est affectus ille : eum ab annis 30. quater tamen vidisse memini.
Postremum illum tuum fasciculum, in quo habetur Theol. Medica
Sandæi, et Casp. Ulenbergij Historia de vita Melancth. et cæt.
in dies
expecto. Vendelinum ad plures abijsse doleo : si vixisset adhuc, ad eum
dedissem literas, eique gratias egissem pro egregijs scriptis : fuit ille vir
optimus, et eruditissimus : veritatem quæsivit, et utilissima scripsit.
Itaque non aliter possum quàm ejus manibus bene precari, ut debeo ; ex
cujus librorum lectio me aliquando non mediocriter proferi.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 5 mars 1655. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1064&cln=s

(Consulté le 28.01.2021)

Licence Creative Commons