À Johann Georg Volckamer, le 9 avril 1655
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 30 ro.

Vir clarissime,

Etsi nihil hîc habeam Tibi scriptione dignum, ecce tamen Tibi scribo, ut
scias me vivere atque valere, ad omne officij obsequijque genus paratissi-
mum, quotiescumque volueris. Hîc vero dum nihil occurrit quod scribam, ecce
succurrit elegantissimus æquè ac verissimus Martialis versiculus,

Omnis inhumanos habet officiosus amicos :

ex tot enim mihi anthehac à Te præstitis officijs, pro quibus non retaliare,
ecce novum opus, ne dicam onus, Tibi offero adferóque. et novam provinciam si volueris impono aliquot libro-
rum in Germania editorum mihi si placuerit, emendorum quorum posse habere
eorum cupiditate non mediocri laboro. Undenam a. tam cito cupiditas ista
me ceperit, brevi aperiam. Fortè incidit in manus meas libellus cujusdam
Scriptoris vestratis Felwingeri, de ratione ditescendi : in quo, dum pro more eum
evolverem, deprehendi quorumdam Authorum nomina, quorum indicem Tibi
ecce transmitto : rogóque ut, si fieri possit, hoc Tuæ benignitati debeam,
ut illorum ope tua particeps esse possim : pretium accipies à D. Piques,
amico nostro : méque summo beneficio quamvis non insolito, obstringes.

Libri novi nulli apud nos exstant de re medica : si tres excepis
vernaculo sermone scriptos, contra Stibij malignitatem et venena-
tam naturam
 : à quo per Chymistas quosdam exhibito, tam multi et
ex ijs optimi quidam, tam miserè perierunt, atque jugulati sunt, ut
causa sua isti per ignem, si Dijs placet, Philosophi, planè ceciderint, famæque
suæ miserè decoxerint : adeo abhorrent hîc singuli populares nostri
ab isto veneno Paracelsico, cui ferendo impares se sentiunt. Opera Paracelsi dicuntur typis mandari
duobus tomis in fol. Genevæ ; quæ est Colonia Allobrogum : ô mores !
ô tempora ! tanti nebulonis et tam miseri decoctoris opera Typographos
habent nanciscuntur, dum optimi libri fœdè jacent, ignotique latent, summo Reip.
librariæ damno. De Thoma Bartholino nihil quidquam audivi.
Utinam vivat atque valeat, et aliquid in lucem emittat pro more.

Riolanus noster vivit, sed non valet : modò enim febre vel ophtalmia, modò arthriticis affectibus
divexatur : adeo est imbecillum ei corpusculum, et tot morbis præ
senio, et contumaciq. studiorum contentione obnoxium.

Regium Professorem ago, et ab Oratione inaugurali publicè
habita, ter per hebdomadam doceo in aula Cambracensis regia.

Audio Genevæ typis mandari Hipp. Foesij Græco-Latinum :
et Lugduni ad umbilicum perductam esse novam editionem, in folio,
operum alterius miseri Novatoris, et pessimi ejusdem veteratoris
Helmontij, quem si cum Paracelso comparam, non multum aber-
ravero.

Cis paucos menses habebimus novam, recensatam et omnium longè optimum omnium operum D. Sennerti editionem ; quæ Lugduni absolvitur duobus dumtaxat
tomis, sed minori quidem charactere, sed tamen eleganti : Lugdunum Celtarum intelligo, non Batavorum. De tali editione lætor : illum enim Authorem, post Th. Erastum et
bene merentem Casp. Hofmannum, Amicum nostrum, tanquam magnum sidus, et gentis vestræ decus eximium, colo atque suspicio : et re vera illum cæteris omnibus neotericis Medicinæ
scriptoribus qui universam Artem tradiderunt, ac uno eodemque opere complexi sunt, longè anteponendum censeo. Eruditi vestri quid agunt, D.D. Conrin-
gius, Rolfinck et Schelammer ? quibus si placet, meo nomine salutem nuntiabis, ut et Professoribus vestris D.D. Nicolaïo et Hofmanno. Vale,
vir clarissime, et me ama, quamdiu dabitur futurum

Tuum ex animo Guid. Patin, Doct. Med. et Pr. R.
Parisijs, 9. Aprilis 1655.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 9 avril 1655. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1068&cln=s

(Consulté le 14.07.2020)

Licence Creative Commons