À Johann Georg Volckamer, le 11 juin 1655, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 34 ro.

Clariss. viro D.I.G.
Volcamero, Doct.
Med. Noribergam.

Postremis tuis nuper acceptis paucis respondeo, vir clariss.
Pro libris emptis gratias ago amplissimas : eorum pretium Tibi
refundi curabo per D. Piques, Pomeri vestri manu : ei itaque
pretium indicito, idèmque ab eo accipe. Seidelium de morbis incura-
bilibus in 8., et Wierum de præstigiis dæmonum
in 4. si forte occur-
rant, eme si placet, ac mitte Lutetiam. Pro ijs quæ antehac
misi non est quod quæras pretium : ea Tibi offero rogóque ut grata
habeas : posthac alia mittam, quæ parantur. Conringium
vestrum magnifacio, et tanquam Germaniæ vestræ ocellum exos-
culor : nuperimme legi ejus Introductionem ad artem Medicam : in qua
multa optima continentur. Riolanus noster vivit et valet :
sed tot negotijs præpeditus, ut nihil adhuc dum potuerit perficere.
Tria habet in manibus Opuscula propediem perficienda, statimque
typis mandanda : ex quibus unum est adversus Pecquetum et
Bartholinum, de hepatis actione propria : Novamque editionem
meditatur et apparat sui Enchiridij Anatominici et Pathologici,
tertia parte adaucti, tum ratione aliquot symptomatum antehac
omissorum, tum ratione Operationum Chirurgicorum, quas in magnis morbis
etiam internis interdum administrandas esse contendit. Et hoc tandem
videbimus, si Deus otium et valetudinem ei indulgebit. ^ Scripsit ad novam Papam/ Alex. 7. quem hactenus/ habuit amicum, ab annis/ 13. à quibus Colonia Agrippina/ ubi agebat legatum, Medicinam/ ei fecit fortunatissimam/ et grandem calculum in vesica/ ei detrahi curavit per Giraudum,/ lithocystotomum Parisiensem ;/ ab eoque responsum expectat. Matthiæ
Martini Lexicum Philologicum sacrum
non mediocris pretij facturum
audio : eme tamen si placet, nec Te terreat ista pretij amplitudo : liber
est optimus, mihique necessarius. Ne emas quæso, per/ aliam viam eámq. bre-/ viorem eum expecto,/ nim. per bibliop. Lugdun. Robertus noster Te salutat, et gratias
agit amplissimas : annum prope attigit ætatis 26. et de nuptijs à multis
amicis sollicitatur : interea legit Hippocratem, Fernelium et Duretum
in Hollerium de morbis internis, et in Coacas Hippocratis
 : à Domino datur
uxor prudens. Paucorum librorum qui mihi desunt Indicem patere quæso
ut hîc subtexam. Domini Conringij Introd. in nat. Philosophiam : librumer de
Civili prudentia : et Præfationem in Tacitum, de moribus Germanorum.
Io. Wolfij Exercitationes Simeioticæ. Conr. Horneij Disput. Physicæ.
Conringij Disputatio de Aquis. Idem de habitu corp. Germanorum. Idem
de vita et morte
. ^ Davidis Christiani/ Systema Geographi-/ cum. Laz. Riv. etc.

Lazarus Rivierus, Medicus Monspel. ante mensem
migravit ad plures : ut et in Anglia Theod. Mayernius-Turquetus, uterque ambo
indocti nebulones, melioris et purioris Medicinæ ignari, et Chymisticis impostoris
addicti, supramod ut ægros deciperent, et rem ampliorem facerent. Dominum
Nicolaüm saluto : te vero Vale, vir clarissime, et me ama. ^ Tuus ex animo G.P.

Parisijs xi. Iunij,
1655.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 11 juin 1655, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1070&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons