À Thomas Bartholin, le 12 septembre 1655, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 36 ro.

Clarissimo D. Th.
Bartholino.

Iamdudum est ex quo de Te nihil didici, nec quidquam accepi
literarum : imò nequidem audivi, præter hoc unum Te nempe propter pesti-
lentiam, Hafniam reliquisse, quæ vobis totique Orbi literato virum optimum
rapuit D. Olaum Wormium, anno superiori. Quid egeris ab illo tempore, planè
nescio : nec tamen dubito Te aliquid egisse et scripsisse : scribe ergo ut sciam, imò si
fieri possit, etiam mitte quod scripsisti. De venis lacteis thoracicis, et hepatis
functione, inter Pecquetum et Riolanum adhuc viget controversia : Riolanus
noster vivit et valet : ecce ad Te mitto per D. Garmers, Doctorem Medicum
Hamburgensem, ejus librum quem novissimè scripsit adversus Pecquetum et
duos Pecquetianos Doctores Parisienses, Mentellum et Mersennum : neglec-
glectis atque spretis tot convitijs et contumeliosis injurijs, à quodam parabate
qui se Alethophilum nuncupavit, 2 temere et 1 insolenter pronuntiatis. Libellum
alterum adjunxi, Rothomagi editum, et Mantello dicatum : quem tanquam
ineptum sprevit Riolanus : qui tamen Pecqueti bilem commovit, et adversus quem
scripturus dicitur : ejus authorem tacitum faciunt Mentellum Riolanus et Pec-
quetus, uterque Mentello iratus : Riolanus nempe propter tot convitia :
Pecquetus vero quod videat in illo sibi detrahi gloriam inventorum vasorum, ut
in Mentellum summa injuria transferatur. De eadem controversia etiam
adhuc aliquid agitare Carolum le Noble, Medicum Rothomagensem, certò mihi
constat ex epistola quam mihi dicavit exhibuit Riolanus. Hic est status controversiæ,
in qua discutienda tot viri hodie non perfunctoriè occupantur. Ego vero extra
castra positus, tormentorum bellicorum fragores dumtaxat audio, securus
de tanti belli eventu. Horis meis subsecivis Prælectiones Medicas compono,
quas possim hyeme proxima recitare meis Auditoribus, in aula Camera-
censi regia, loco D. Riolan, qui volente Rege, provinciam illam mihi
commisit. Gassendus noster, qui summi herois vestratis vitam descripsit, (Tycho-
nem Brahe intelligo,) hîc pessime habet ex inflammatione pulmonis, ex
eàque in majore periculo versatur, quod abhorreat a sanguinis missione, quæ
in tanti morbi curatione principem locum tenere debet, ac apprime requiritur.
Utinam tandem convalescat, ut philosophicum Systema integrum quod prope
affectum et ad umbilicum perductum in manibus habet, possit in lucem emittere,
cum alijs Opusculis, Observationibus et Epistolis. Sed de illo nihil non metuo, propter summam
corpusculi et viscerum imbecillitatem, præsertim hepatis et pulmonis. Hîc inchoatur nova
editio Enchiridij Anat. et Pathol. D. Riolani, quarta parte adaucti, et multis
locis locupletati, in forma 8. De fratre Erasmo per Italiam peregrinante, nihil
à 4. mensibus aliud audivi quàm quod Florentiam pervenisset. Utinam vivat
et valeat, tu quoque, mî carissime Bartholine. Vale et me ama.

Tuus in æternum Guido Patin, Bellovacus,
Doctor Med. Paris. et Prof. regius.

Parisijs, 12. Sept. 1655.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 12 septembre 1655, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1074&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons