À Johann Georg Volckamer, le 25 février 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 40 vo.

Clarissimo viro D. Io. G. Volcamero, etc. Noribergam.

In dies expecto quos mihi emisti misistique libros, Vir clariss. sed quia
propter difficultates itinerum et sævitiam frigidissimæ tempestatis,
nulli accedunt, (tu v. inter illas moras de debitore tuo ne sis sollicitus) nec adhuc certum sit
quandonam sint accessuri, ecce ad Te scribo, ut scias me pro tot acceptis à Te
beneficijs memorem gerere animam, id eóque Tibi gratias ago amplissimas. Ex illo
Indiculo Operum clariss doctiss. Conringij, quem ad me misisti, multa mihi desse
agnosco, de quibus recuperandis post hac ad Te scribam, quando ea accepero
quæ adhuc hærent in via. Riolanus noster vivit, et quodammodo valet : nedum
vidit novum Bartholini librum adversus se : nec ab illa parte quidquam sibi
metuit : nec sunt tanti, 2 Bartholini objectiones 1 adversus amicum nostrum
Hofmannum, ut responsionem mereatur : stat enim, et in posterum stabit Cl.
Hofmanni gloria, propria vi nixa, nec eam unquam subrueret ejusmodi
privatorum malevolentia, nec livor impotens, qui haud dubiè venturis
cedet sæculis : nosti Ovidianum illud : Pascitur in vivis livor, post fata quiescit.
Dum fervent istæ contentiones curiosæ magis quàm studiosæ juniorum Anato-
micorum inter se, super ejusmodi novitatibus, quas ego nihil moror, quousq.
venerit Elias ille qui veritatem nobis patifaciet, ego ad veteres recurro,
et in Galeno meòque Riolano quiesco, nulla habita tot novitatum ratione,
quæ vix ad rem nostram quidquam faciunt, aut saltem parum conferunt
ad artem bene medendi. Clariss. Rolfinckio salutem si placet meo nomine,
nuntiabis, et de libro transmisso, necdum accepto gratias ages : post hac illi
mittam aliquod αντιδωρον. Gassendus noster febre lenta confertus
ex attrito et exsiccato pulmone hîc obijt 24. Octobris : hîc agitur de nova
ejus Operum omnium editione, 8. tomis in folio, sed lentum negotium non facilè
procedit. Ad tertiam tuam venio. Sponius noster Lugdunesis Medicus, libros
pro me tuos nondum accepit : at pretium librorum pro me antehac emptorum accipe
si placet, vel à D. Metschero, vel Pomero, quod statim refundam D. Picques :
qui in dies magna versatur in expectatione et mercium et librorum per Hamburgum
transmissorum.<*> Librorum à me pro te emptorum non memini, nec quidquam de ea
re in meis Adversarijs exscriptum deprehendi ; si quos antehac accepisti, quos
miserim, habeas tibi 2 amicitiæ 1 mutuæ nomine : fruere ergo, et utere imò abutere,
ut ajebat ille Imperator ad Philosophum, qui repertumo thesauro nolebat uti, neque
sibi retinere, etiam consentiente Principe. Vere proximo, post acceptos vestros,
quos in dies expecto, tam per viam Rothomagensem quàm Lugdunensem, mittam
ad Te fasciculum, per Sponium nostrum, pro Te et amicis nostris : in quibus
potissimum repono D.D. Nicolaum, Conringium et Rolfinckium, viros eruditissimos,
quibus singulis ut et Tibi pro amore tanto tota vita obstrictissimus esse
velim. Vale, vir clariss. et me ama.

Tuus æternùm futurus Guido Patinus.

Parisijs, 25. Febr. 1656.

<*>
Clariss. viri Casp. Hofmanni Theophrastum, quem hîc habebam, et quæ ad illum pertinebant,
ante dies decem singula tradidi Io. Elsevirio, Leidensi Typographo, qui mihi pollicitus
est de ejus editione ante annum proximum seriò cogitaturum : utinam præstet quod
mihi sanctè promisit : fortassis expectationem meam non fallet : ad exteros
illos recurro, cùm in nostratibus nihil quidquam sit speri, propter insanos
Bellonæ furores qui Galliam nostram miserè concutiunt atque divellunt.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 25 février 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1078&cln=s

(Consulté le 10/12/2024)

Licence Creative Commons