À Christiaen Utenbogard, le 2 juillet 1656, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 42 ro.

Clarissimo viro D. Christiano Utenbogardo, Doct. Medico, Utrajectum.

Per adolescentem popularem et vicinum meum, in Bataviam vestram,
mercaturæ causa abeuntem, ecce ad Te scribo, vir clarissime, de præsente rerum tuarum statu
valde anxius, an nimirum vivas, an valeas ; an Fasciculum à me Tibi transmissum
ante sex menses per D. Vander Linden, Leidensem Medicinæ Profess. acceperis : de
quibus singulis si me certiorem feceris, immenso certè beneficio me devinxeris :
ut et quî valeat eruditissimus vester Theologiæ Professor D. Gisbertus Voetius,
cui propter singularem eruditionem et infinitam lectionem Nestoreos annos exopto :
hîc habeo duos illius prægrandes ac pretiosos Disputationum Theologicarum tomos :
quid putas de tertio ? censésne mihi expectandum ? Audio nuper prælo vestro
subjectam fuisse Collectionem quandam Epistolarum Latinarum Incomparabilis
nostri Cl. Salmasij : utinam hæc editio ad umbilicum citò perducatur. Sed
dic sodes : quî se habet decima illa Musa, D. Maria à Schurman, patriæ vestræ
decus et ornamentum singulare ? de singulis illis scribe quæso, et me ama.
Vale, vir clarissime, ac me reputa,

Tuum ex animo Guidonem Patinum.

Parisijs, 2. Iulij, 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 2 juillet 1656, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1082&cln=s

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons