À Johann Georg Volckamer, le 7 juillet 1656
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 42 ro.

Clarissimo viro D. Io. G. Volcamero, etc. Noribergam.

An pecuniam illam à Te pro meis libris expensam acceperis, nullus dubito, vir clariss.
Hoc enim mihi retulit D. Picques : rogo tamen ut scribas quot Thaleros acceperis, ut eorum
rationem habeam cum illo D. P.icques. Hîc sibi comparavit Senior noster clariss. Riolanus,
tomum i. in 4. novæ Anatomiæ D. Guerneri Rolfinckij, quam admodum sibi placuisse
mihi retulit multis verbis, eámque multis laudibus ornat ac extollit. Dixit quoque
duos alios tomos subsequuturos, ut totum Opus Anatomicum sit perfectum : quorum
unus jam sub prælo currit : si hoc ita sit, rogo Te, ut mihi primum illum jam
editum, et alterum statim atque fuerit editus, Germanico more compactos, per eam
quam judicaveris tutiorem viam transmittas, eorúmque pretium statim accipias ab eodem
illo Mercatore vestro, quod refundam nostro D. Piques. In Hollandia excuditur ingens
tomus in folio, Epistolarum Cl. Salmasij, quem optimum fore auguror et spero. Vidistine
Theod. Skenckium de sero sanguinis ? si vobis occurrat emendus, eme si placet, ac mitte,
unà cum Brunone Seidelio de morbis incurabilibus. Vale, vir cl. et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin, Doct. Med. Paris.

Parisijs, die Veneris,
7. Iulij, 1656. qui in
fastis nostris Papalibus
nomen habet diei festi,
et consecrati Sto Patino.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 7 juillet 1656. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1085&cln=s

(Consulté le 10.05.2021)

Licence Creative Commons