À Johannes Antonides Vander Linden, le 7 juillet 1656
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 42 vo.

Clarissimo viro D. Vander Linden, Medicinæ Professori egregio Leidam.

Dum de Te rebùsque tuis admodum anxius essem, vir clariss. ad Te
scripsi per vicinum nostrum mercatorem ad Batavos proficiscentem : sed
paucis pòst diebus, ecce Tuas aspicio accipio, non sine maximo gaudio. Deo sit
laus, quod vivas et vales : ut et amicus noster D. Utenbogardus, cujus
epistolam habeo, et ecce responsum Tibi mitto, ut per Te de rebus meis
intelligat, nec amplius laboret.

Utrumque Celsi codicem ad Te pervenisse gaudeo : Nanceliumanum diu poteris
servare, et usque ad finem Operis : alterum, qui fuit Iac. Carpentarij,
priùs à Fernelio et Capellano emendatum, si possis, priùs ad me redire
curabis, ut ex eo 2 repræsentato et quasi 1 oblato Seniori nostro clarissimo
D. Riolano, tertium quendam longè meliorem obtineam, illico Tibi mittendum,
in quo multæ habentur Illustrium virorum Emendationes, præsertim v.
Scaligeri, et aliorum præstantissimorum Medicorum. Riolanus noster
eum magni maximi facit, dixitque se mihi, quamvis non petenti, daturum ;
quem ideo facilè me obtenturum spero, si alter quem hodie possides, ei
offeratur, quo tunc si habuissem, quendam donare volebat Iac. illius
Carpentarij nepotem, Collegam et Amicum nostrum, virum eruditissi-
mum, et bonarum partium inter nos ducem. Quidquid sit, tertium
illum quem possidet, obtinere conabor, ut ad Te mittam, multi blandis quibusdam
in tempore,
obsequijs, et mollibus officijs. Nosti mores senum verè morosi sunt : sed
Medicum agam επικαιροτατον, idoneum tempus captabo, fandi
tempora et molles aditus investigabo, ijsque repertis in rem vestram sapienter
utar. De Hofmannis Theophrastum quod accepit vir clariss. vester
Vorstius, gaudeo sanè, præsertim si utilis illi esse queat : sed ejus
epistolam nullam accepi : paratissimus tamen sum ad omne aliud officium, si tale
quid à me requirat. Selecta tua hactenus avidissimè expectata,
utinam tandem accipiam : eorum gustum injeci auditoribus meis, imò
et ipsi Riolano nostro, pro quo si fas esset, Exemplar unum à Te
deprecarer, ut citiùs atque faciliùs tertium illum Celsum nomine tuo
extorquere vel obtinere quoquomodo possim. Si nulla alia sese
ad me mittendi offerat privata occasio, saltem mitte per Elsevirium
vestrum ad D. Angot, cum alijs Exemplaribus venalibus, quorum
emptionem per meos auditores lubentissimè procurabo. Academica-
rum rerum nostrarum fasciculus utinam Tibi probetur : si volueris,

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 7 juillet 1656. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1086&cln=s

(Consulté le 05.02.2023)

Licence Creative Commons